Google+ Badge

domingo, 31 de marzo de 2013

GOCESE LA MULTITUD DE LOS ANGELES EN LOS CIELOS




Exsultet iam Angelica turba caelorum: exsultent divina mysteria: et pro tanti Regis victoria, tuba insonet salutaris.

Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus: et aeterni Regis splendore illustrata, totius orbis se sentiat amisisse caliginem.

Laetetur et mater Ecclesia, tanti luminis adornata fulgoribus: et magnis populorum vocibus haec aula resultet.

Quapropter astantes vos, fratres carissimi, ad tam miram huius sancti luminis claritatem, una mecum, quaeso, Dei omnipotentis misericordiam invocate. Ut qui me non meis meritis intra Levitarum numerum dignatus est aggregare: luminis sui claritatem infundens, Cerei huius laudem implere perficiat.

Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium suum: qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum.

Vere dignum et iustum est, invisibilem Deum Patrem omnipotentem, Filiumque eius unigenium, Dominum nostrum Iesum Christum, toto cordis ac mentis affectu, et vocis ministerio personare. Qui pro nobis aeterno Patri, Adae debitum solvit: et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit.

Haec sunt enim festa paschalia, in quibus verus ille Agnus occiditur, cuius sanguine postes fidelium consecrantur.

Haec nox est, in qua primum patres nostros filios Israel eductos de Aegypto, mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti.

Haec igitur nox est, quae peccatorum tenebras, columnae illuminatione purgavit.

Haec nox est, quae hodie per universum mundum, in Christo credentes, a vitiis saeculi, et caligine peccatorum segregatos, reddit gratiae, sociat sanctitati.

Haec nox est, in qua destructus vinculis mortis, Christus ab inferis victor ascendit. Nihil enim nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset.

O mira circa nos tuae pietatis dignatio!

O inaestimabilis dilectio caritatis: ut servum redimeres, Filium tradidisti!

O certe necessarium Adae peccatum, quod Christi morte deletum est!

O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem!

O vere beata nox, quae sola meruit scire tempus et horam, in qua Christus ab inferis resurrexit! Haec nox est, de qua scriptum est: Et nox sicut dies illuminabitur: et nox illuminatio mea in deliciis meis.